Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
- mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
- instantem regi Armenio Partimque cometen
- prima videt, famam rumoresque illa recentis
- excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
- in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
- diluvio, nutare urbes, subsidere terras
- quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
- Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
- vicinos humiles rapere et concidere loris
- exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
- rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
- adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
- deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
- balnea nocte subit, conchas et castra moveri
- nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
- cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
- callidus et cristae digitos inpressit aliptes
- ac summum dominae femur exclamare coegit,
- convivae miseri interea somnoque fameque