Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
  2. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  3. his languentem animum servant et seria vitae,
  4. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  5. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  6. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  7. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  8. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  9. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  10. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
  11. personam docili Thais saltata Triphallo.
  12. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  13. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  14. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  15. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  16. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  17. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  18. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  19. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  20. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper