Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- formica tandem quidam expavere magistra:
- prodiga non sentit pereuntem femina censum.
- ac velut exhausta redivivus pullulet arca
- nummus et e pleno tollatur semper acervo,
- non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
- In quacumque domo vivit luditque professus[*](Housman and Clausen accept the following thirty-four lines (MS O 1-34); Willis rejects them, following Buecheler. The verses were discovered in 1899 by Mr. E. O. Winstedt in Bodleian MS. O (formerly MS Canonicianus 41). Classical Review, May, 1899, pp. 201 foll.)
- obscenum, tremula promittit et omnia dextra,
- invenies omnis turpes similesque cinaedis.
- his violare cibos sacraeque adsistere mensae
- permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
- cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
- purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
- in cuius numero longe migrare iubetur
- psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
- iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
- munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
- qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
- accipit has animas aliusque in carcere nervos,
- sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
- cum quibus Albanum Surrentinumque recuset