Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum
- concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
- omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
- viderunt primos argentea saecula moechos.
- conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
- tempestate paras, iamque a tonsore magistro
- pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,
- certe sanus eras; uxorem, Postume, ducis?
- dic, qua Tisiphone, quibus exagitare[*](exagitare PΨ: exagitere O.) colubris?
- ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
- cum pateant altae caligantesque fenestrae,
- cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
- aut si de multis nullus placet exitus, illud
- nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
- pusio qui noctu non litigat, exigit a te
- nulla iacens illic munuscula nec queritur quod
- et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
- Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem
- cogitat heredem, cariturus turture magno
- mullorumque iubis et captatore macello.