Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- non es amaturus, ducendi nulla videtur
- causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
- labente officio crudis donanda, nec illud
- quod prima pro nocte datur, cum lance beata
- Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
- si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
- est animus, summitte caput cervice parata
- ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
- ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
- et spoliis; igitur longe minus utilis illi
- uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
- nil umquam invita donabis coniuge, vendes
- hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
- haec dabit affectus: ille excludatur amicus
- iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
- testandi cum sit lenonibus atque lanistis
- libertas et iuris idem contingat harenae,
- non unus tibi rivalis dictabitur heres.
- Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
- supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;