Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
- usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
- horreat inque diem septenis oderit horis?
- Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
- nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
- formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
- de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
- cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
- hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
- hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
- concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
- tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
- pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
- in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
- ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
- uteris in turba, quod enim non excitet inguen
- vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
- subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
- quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
- Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis