Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  2. servatur domino, dextram cohibere memento,
  3. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  4. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  5. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  6. impleri panisque tui novisse colorem?’
  7. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  8. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  9. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  10. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  11. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  12. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  13. asparagis qua despiciat convivia cauda,