Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  2. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  3. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  4. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  5. pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
  6. digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
  7. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  8. quippe indignatur veteri parere clienti,
  9. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  10. maxima quaeque domus servis est plena superbis.
  11. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  12. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  13. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;