Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
- da veniam, praeclara illi[*](illicΨ.) laudatur iaspis;
- nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
- a digitis, quas in vaginae fronte solebat
- ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
- tu Beneventani sutoris nomen habentem
- siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
- quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
- Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
- frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
- non eadem vobis poni modo vina querebar:
- vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
- Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
- et cui per mediam nolis occurrere noctem,
- clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
- flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
- quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
- et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
- frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
- respice, cum sities. nescit tot milibus emptus