Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  2. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  3. et semel aspecti litus dicebat echini.
  4. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  5. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  6. traxerat attonitos et festinare coactos
  7. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  8. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  9. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  10. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  11. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  12. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  13. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  14. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.