Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  2. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  3. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  4. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  5. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  6. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  7. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  8. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  9. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  10. vicit digna viro sententia, noverat ille
  11. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  12. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  13. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  14. tempestate mea; Circeis nata forent an