Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus[*](Willis rejects 4.1-36, following Ribbeck)
  2. ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
  3. a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
  4. deliciae; viduas tantum aspernatus.[*](aspernaturΨ: aspernatus Vind. etc. and Housman: sper. natur PSA.) adulter,
  5. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
  6. porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
  7. iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
  8. nemo malus felix, minime[*](minime PVind.Ψ: quin sit ς: Housman conj. qum sit.) corruptor et idem[*](Clausen rejects, following Jahn)
  9. incestus, cum quo nuper vittata iacebat
  10. sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
  11. Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
  12. si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
  13. nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
  14. Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni
  15. crimine persona est? mullum sex milibus emit,
  16. aequantem sane paribus sestertia libris,
  17. ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur,
  18. consilium laudo artificis, si munere tanto
  19. praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
  20. est ratio ulterior, magnae si misit amicae,