Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
  2. fixa catenatae siluit compago tabernae.
  3. interdum et ferro subitus grassator agit rem;
  4. armato quotiens tutae custode tenentur
  5. et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
  6. sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
  7. qua fornace graves, qua non incude catenae?
  8. maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
  9. vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
  10. felices proavorum atavos, felicia dicas
  11. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  12. viderunt uno contentam carcere Romam.
  13. His alias poteram et pluris subnectere causas;
  14. sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
  15. nam mihi commota iam dudum mulio virga
  16. adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
  17. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
  18. me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
  19. converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
  20. auditor[*](auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).) gelidos veniam caligatus in agros.’