Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Cocytum[*](et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.) et Stygio ranas in gurgite nigras,
  2. atque una transire vadum tot milia cumba
  3. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
  4. sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
  5. Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
  6. quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
  7. tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
  8. umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
  9. sulpura cum taedis et si foret umida laurus,
  10. illic[*](illic Vind.GL: illuc ATU and appar. P.) heu miseri traducimur. arma quidem ultra
  11. litora Iuvernae promovimus et modo captas
  12. Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
  13. sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
  14. non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
  15. Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
  16. mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
  17. aspice quid faciant commercia: venerat obses,
  18. hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
  19. indulsit[*](induerit Willis, following Nisbet) pueris, non umquam[*](non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.) derit amator,
  20. mittentur bracae cultelli frena flagellum;