Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
  2. nec quereris patri? vade ergo et cede severi
  3. iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
  4. primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
  5. quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
  6. nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
  7. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  8. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  9. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  10. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  11. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  12. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  13. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  14. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  15. lustravitque fuga mediam gladiator harenam
  16. et Capitolinis generosior et Marcellis
  17. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
  18. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  19. admoveas cuius tunc munere retia misit.
  20. Esse aliquos manes et subterranea regna