Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  2. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  3. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  4. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  5. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
  6. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
  7. quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
  8. nec res atteritur longo sufflamine litis.
  9. Solis praeterea testandi militibus ius
  10. vivo patre datur, nam quae sunt parta labore
  11. militiae, placuit non esse in corpore census,
  12. omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum
  13. signorum comitem castrorumque aera merentem
  14. quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus