Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  2. servato, miles ne vallum litiget extra
  3. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  4. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  5. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  6. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  7. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  8. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  9. declamatoris mulino corde Vagelli,
  10. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  11. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  12. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  13. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  14. excusaturos non sollicitemus amicos.