Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
- sentirent positis ad templa et compita mensis
- pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
- septimus interdum sol invenit, horrida sane
- Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
- barbara famoso non cedit turba Canopo.
- adde quod et facilis victoria de madidis et
- blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
- saltatus nigro tibicine, qualiacumque
- unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
- hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
- incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
- dein clamore pari concurritur, et vice teli
- saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
- vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
- integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
- dimidios, alias facies et hiantia ruptis
- Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
- ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
- exercere acies, quod nulla cadavera calcent.