Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quantum Socratici ceperunt ante penates;
- numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
- acribus exemplis videor te eludere? misce
- ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
- bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
- haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
- sume duos equites, fac tertia quadringenta
- si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
- nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
- sufficient animo nec divitiae Narcissi,
- indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
- paruit imperiis uxorem occidere iussus.
- Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
- Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
- pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
- effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
- dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
- atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,
- illic aeluros[*](aeluros Brod.: illic caeruleos Ψ.), hic piscem fluminis, illic
- oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,