Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- frigida sufficient velantes inguina panni
- exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
- dum rogat et picta se tempestate tuetur.
- Tantis parta malis cura maiore metuque
- servantur: misera est magni custodia census,
- dispositis praedives amis vigilare cohortem
- servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
- electro signisque suis Phrygiaque columna
- atque ebore et lata testudine, dolia nudi
- non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
- cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
- sensit Alexander, testa cum vidit in illa
- magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
- nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
- passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
- numen habes, si sit prudentia: nos te,
- nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
- sufficiat census, siquis me consulat, edam:
- in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
- quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,