Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. festinare iubet? meliorem praesto magistro
  2. discipulum, securus abi: vincens ut Aiax
  3. praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,
  4. parcendum est teneris, nondum implevere medullas
  5. maturae[*](maturaequinque Rupertii: naturae PΨ.) mala nequitiae, cum pectere barbam
  6. coeperit et longae mucronem admittere cultri,
  7. falsus erit testis, vendet periuria summa
  8. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  9. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  10. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  11. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  12. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  13. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  14. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  15. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  16. nam quisquis magni census praecepit amorem
  17. et laevo monitu pueros producit avaros
  18. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)
  19. dat libertatem et totas effundit habenas
  20. curriculo, quem si revoces, subsistere nescit