Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  2. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  3. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  4. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  5. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  6. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  7. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  8. pocula adorandae robiginis et populorum
  9. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  10. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  11. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  12. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  13. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
  14. confer et artifices mercatoremque veneni,
  15. et deducendum corio bovis in mare, cum quo
  16. clauditur adversis innoxia simia fatis,
  17. haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
  18. usque a lucifero donec lux occidat audit?
  19. humani generis mores tibi nosse volenti
  20. sufficit una domus: paucos consume dies et