Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  2. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  3. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  4. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  5. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  6. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  7. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  8. figendum et memori tractandum pectore, sive
  9. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  10. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  11. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  12. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  13. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  14. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
  15. noscenda est mensura sui spectandaque rebus
  16. in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
  17. ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
  18. in loculis. quis enim te deficiente crumina
  19. et crescente gula manet exitus, aere paterno
  20. ac rebus mersis in ventrem faenoris atque