Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
- si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
- excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
- convictus, thermae, stationes, omne theatrum
- de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
- sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
- non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
- scripturas leges et regia verba lanistae.
- multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
- creditor introitum solet expectare macelli,
- et quibus in solo vivendi causa palato est.
- egregius cenat meliusque miserrimus horum
- et cito casurus iam perlucente ruina,
- interea gustus elementa per omnia quaerunt
- numquam animo pretiis opstantibus; interius si
- adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
- ergo haut difficile est perituram arcessere summam
- lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
- et quadringentis nummis condire gulosum
- fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.