Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
- nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
- novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
- tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
- plebeios calices et paucis assibus emptos
- porriget incultus puer atque a frigore tutus.
- non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
- quisquam erit et magno[*](quisquam erit et magno ALOT: quisquam erit in magno PSFGU: qui steterit magno conjectures Housman: in magno si posces Büch. (1893) Owen; id magnum Büch. (1910).): cum posces, posce latine.
- idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
- atque hodie tantum propter convivia pexi.
- pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
- suspirat longo non visam tempore matrem,
- et casulum et notos tristis desiderat haedos,
- ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
- quales esse decet quos ardens purpura vestit,
- nec pupillares defert in balnea raucus
- testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
- crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
- hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
- a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;