Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
- unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
- grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
- dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
- et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
- et quos deposuit Nabataeo belua saltu
- iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
- hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
- anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
- convivam caveo, qui me sibi comparat et res
- despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
- est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
- materia, quin ipsa manubria cultellorum
- ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
- rancidula aut ideo peior gallina secatur.
- sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
- pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
- sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
- et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
- et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro