Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  2. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  3. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  4. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  5. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  6. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  7. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  8. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  9. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  10. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  11. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  12. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  13. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  14. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
  15. favisset, si oppressa foret secura senectus
  16. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  17. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  18. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
  19. imperium fasces legiones omnia, nunc se
  20. continet atque duas tantum res anxius optat,