Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
- ne placeat, curru servus portatur eodem,
- da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
- illinc cornicines, hinc praecedentia longi
- agminis officia et niveos ad frena Quirites,
- defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
- tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
- occursus hominum, cuius prudentia monstrat
- summos posse viros et magna exempla daturos
- vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
- ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
- interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
- mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
- Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
- propter quae fas est genua incerare deorum!
- quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
- invidiae, mergit longa atque insignis honorum
- pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
- ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
- caedit et inmeritis franguntur crura caballis;