Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
  2. Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
  3. vera bona atque illis multum diversa, remota
  4. erroris nebula, quid enim ratione timemus
  5. aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
  6. conatus non paeniteat votique peracti?
  7. evertere domos totas optantibus ipsis
  8. di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur
  9. militia; torrens dicendi copia multis
  10. et sua mortifera est facundia, viribus ille
  11. confisus periit admirandisque lacertis,
  12. sed plures nimia congesta pecunia cura
  13. strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
  14. quanto delphinis ballaena Britannica maior,
  15. temporibus diris igitur iussuque Neronis
  16. Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
  17. clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
  18. tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
  19. pauca licet portes argenti vascula puri
  20. nocte iter ingressus, gladium centumque timebis