Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. armigero! simplexne furor sestertia centum
  2. perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
  3. quis totidem erexit villas, quis fercula septem
  4. secreto cenavit avus? nunc sportula primo
  5. limine parva sedet turbae rapienda togatae;
  6. ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
  7. suppositus venias ac falso nomine poscas:
  8. agnitus accipies, iubet a praecone vocari
  9. ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
  10. nobiscum, da praetori, da deinde tribuno.
  11. sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.
  12. cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
  13. natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
  14. arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
  15. quadringenta parant, quid confert purpura maior
  16. optandum, si Laurenti custodit in agro
  17. conductas Corvinus oves, ego possideo plus
  18. Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
  19. vincant divitiae, sacro ne cedat honori
  20. nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,