Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum 406

Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet 428

Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit 428

Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta 430

Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa 430

Quaesitum atque tractatum utrum siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum 436

Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum 442

De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente ac senescente 442

Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in Mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: numquam vestimenta a populo peposci 444

Quid vocabulum ex iure manum consertum significet 446

Quid sit sculnae verbum positum apud M. Varronem 450

--- iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.

Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.

Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex [*](ex, added by J. F. Gronov.) eruditionibus lectionibusque variis feceramus.