Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origins linguae Graecae redigit 174

Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit 176

Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est 180

Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus 182

Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocattur Prorsa et Postverta 184

Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani 184

Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική 186

Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione 188

Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. Caelio; et quid adversus hominess stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici posit 196

Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata 200

Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum 210