Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta 130

Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio 132

Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta 134

Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentitarerit, causis quibusdam exceptis, propter quns id iusinrandum remitti aecum esset 138

Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus 142

Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae 148

Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latini quaeri solet 152

Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur 156

Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque 162

Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabidis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit 166

Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant 172