Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit 270

Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant 272

Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare 276

Die pristini,die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur 280

Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur 284

Iscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent 286

Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli 290

De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum 292

Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque 292

De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit 298

Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur 302

Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis 304

Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit 306

De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata: deque inter eos differentia 308

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem 312

Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. 314

Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit 318

Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta 318

Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata 320

Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere. 324