Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tertium ne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit 212

Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit 216

Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis 218

Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia 228

Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur 230

Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius 230

Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere 232

Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis 234

Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, qlineque earnm instrllctionum suit vocabula 234

Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus 236

Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis faciat, non praecoquis 238

De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volueri columbae 240

Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint 244

Iniuria mihi factum itur quali verborum ordine Cato dixerit 246

De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem 248

Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos 254

Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti 258

Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est 260

Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis 264

Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium; et quantum ista omnia different 266