Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.

Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:

  1. Βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα
  2. Τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει.

  1. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
  2. Et fugit ad salices et se cupit ante videri.

Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum

  1. Τίτυρʼ, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, Βόσκε τὰς αἶγας
  2. Καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν
  3. Τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ.
Quo enim pacto diceret:

τὸ καλὸν πεφιλημένετὸ καλὸν πεφιλημένε, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis?

Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit—

auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: —