Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.

DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.

Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα.

Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην.

Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.

Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse

Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.

Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, [*](incurias, Kronenberg.) desidias, obliviones, ignavias.

Plato ante hos omnis ita varie et de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.

Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis, ἡδονὴ τέλος, πόρνης δόγμα· οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα.

Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.

Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.

Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra

dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus? Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito; ungo unctus, unctito; scribo scriptus, scriptito; moveo motus, motito; pendeo pensus, pensito; edo esus, esito; dico autem dictus dictito facit; gero gestus, gestito; veho vectus, vectito; rapio raptus, raptito; capio captus, captito; facio factus, factito. Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.

De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.

Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse visum est.

Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicrae Historiae primo, satis compertam

esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.