Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.

In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis:

  1. primum (inquit) facie quod honestae et
Aetati [*](et aetati, L. Müller et annis, Bährens; tantis, ω.) accedit.
Lucilius in libro septimo:

  1. Qui te diligat, aetati facieque tuae se
  2. Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;

sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant.

Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.

Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: Vix decima parte die reliqua. Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.

De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.

CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.

Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat , uti sese audiat declamantem.

It auditum imusque nos cum eo simul.

Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.

Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.

Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.

Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.

Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.

Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno , Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.

Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.

Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quaerere, inquit, quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.

Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.