Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.

quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.

Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: haec facies, huius facies, quod nunc propter rationem grammaticam faciei dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.

Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumque facies et facii. Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii,

neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo quod est hic dies, tam huius dies, quam huius dii, et ab eo quod est haec fames, tam huius famis, quam huius fami dixerunt.

Q. Ennius in XVI. Annali dies scripsit pro diei in hoc versu:

  1. Postremae longinqua dies quod fecerit aetas.

Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.

Verba sunt haec M. Tullii: Equites vero daturos illius dies poenas; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:

  1. Libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
id est Libra diei somnique.

Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei:

  1. Munera laetitiamque dii,
quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes.

Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.

M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.

Lucilius in XII.:

  1. Rugosum atque fami plenum.
Sisenna in Historiarum libro VI.:

Romanos inferendae pernicii causa venisse.

Pacuvius in Paulo:

  1. Patér supreme nóstrae progenií patris.

Cn. Matius in Iliadis XXI.:

  1. Altera pars acii vitassent fluminis undas.

Idem Matius in XXIII.:

  1. An maneat specii simulacrum in morte silentum.

C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui;

et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,

per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.

M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba haec sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.