Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item in dissuasione legis agrariae: Si quid deliquero,

nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.

Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.

Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam :

  1. Qui núnc (inquit) aerumna meá libertatém paro,
  2. Quibus sérvitutem meá miseria déprecor;
signat [*]((in hoc versu deprecor) signat, Skutsch.) abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.

Item Ennius in Cresphonte:

  1. Ego cum meae vitae parcam, létum inimico déprecer.

Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam [*](invidiam omitted by ς.) et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.

Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic [*](huic tu, Cic.) homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?

Item In Verrem actionis secundae primo:

Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.