Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.

POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.

Una est causa, quae Graece vel κόλασις

vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.

Altera est, quam hi qui vocabula ista curiosius diviserunt τιμωρίαν appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant.