Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tertia ratio vindicandi est quae παράδειγμα a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.

Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo

, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.

Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus.

Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῷ ἐν τιμωρίᾳ ὄντι ὑπʼ ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένῳ ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, ἢ παραδείγματι ἄλλοις [*](τοῖς ἄλλοις,Plato.) γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ [*](οἱomitted in MSS. of Plato.) ὁρῶντες πάσχοντα φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται.