Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime

non fuissent.

Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari [*](infitiari, ω; infitias iri, Hosius.) posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.

Nam beneficia, inquit, promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est quam expectavisse.

Summa enim professio stultitiae, inquit, est, non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi quae facta sunt infecta fieri non possunt, poeniantur.