Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam cum obiceretur, inquit, Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent, induxisseque eum dicit quam dialectici
ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti aequum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit.Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt; Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit hostes voluisse fieri. Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim.
Deinde paulo infra dicit: Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto? Atqui nos omnia plura habere volumus et id nobis impune est.
Postea ita dicit: Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?