Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.

Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est Pluria, non plura dici debere.

In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria Latinum esse, plura barbarum. Ad Capitonem igitur te dimittimus.

Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,

pluria sive plura absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.

Huius opinionis Sinnianae id quoque

adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.

Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens.

Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur:

  1. Quid metuis?–Metuo hércle vero; sénsi ego [*](ego iatn, Plaut.)
  2. Complúriens.

Item M. Cato in IV. Originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris [*](in castris, Nonius, ii, p. 124. 13, Lindsay; omitted by ω.) occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.

Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.

QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.

Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse.

Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque, his qui viderant territis et clamantibus, elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur,

neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est,

mulierem coepisse concepti fetus signa atque pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit.

Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est.

Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.

Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est :