Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De vi oculorum deque videndi rationibus.

DE videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus.

Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea quae videri queunt emissionem aerisque simul

intentionem.

Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat.

Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.

Set hic aeque [*](aeque, Petschenig; eaque, ω; quoque, Madvig.) non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in ingurgitandum.

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.

VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.

Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter

Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent. Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.

Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem [*](nominalem, P; ominalem, Salmasius.) diem plerique vitant.