Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.

VETUS atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum.

Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον.

Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον.

Quam

definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit:
  1. Tangere enim aut [*](et, Lucr.) tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον.

Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera,

Plato autem non esse vocem corpus putat: Non enim percussus, inquit, aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est.

Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant.

Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:

  1. Philósophandum est paúcis; nam omnino haút placet.