Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt.

INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt.

Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde reciproca appellaverunt.

Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.

Lis namque inter eos et controversia super mercede haec fuit.

Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit.

Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo die causam apud iudices orasset et vicisset.