Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et [*](et, added in σ.) in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras,

ut tum existimabat, astutum; petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.

Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: Disce, inquit, stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te.

Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.

Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer.

Sed maius

mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco.

Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me.