Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Succidaneae autem hostiae dicuntur, ae littera per morem compositi vocabuli in i [*](i, added in ς.) litteram tramutata [*](tramutata, Mommsen; nam, ω.) quasi succaedaneae,

appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia, [*](quae quia, Otho; due qua (quas, R), ω..) prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i [*](i, added in ς.) scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.

Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.

Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.

Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.

Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi: Tib.

Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.